This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] itaque sic velim existimes, me omnis Achaiae civitates arbitrari pro horum temporum perturbatione felicis, quod iis tu praesis, eundemque me ita iudicasse, te, quod unus optime nosses non nostra solum sed etiam Graeciae monumenta omnia, tua ponte amicum Lacedaemoniis et esse et fore. qua re tantum a te peto ut, quom ea facies Lacedaemoniorum causa quae tua fides, amplitudo, iustitia postulabit, iis, si tibi videbitur, significes te non moleste ferre, quod intellegas ea quae facias mihi quoque grata esse. pertinet enim ad officium meum eos existimare curae mihi suas res esse. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.