This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Cum signaretur argentum Apolloniae, non possum dicere eum praefuisse neque possum negare adfuisse, sed non plus duobus aut tribus mensibus. deinde afuit a castris ; fugit omne negotium. hoc mihi ut testi velim credas ; meam enim ille maestitiam in illo bello videbat, mecum omnia communicabat. itaque abdidit se in intimam Macedoniam, quo potuit longissime a castris, non modo ut non praeesset ulli negotio sed etiam ut ne interesset quidem. is post proelium se ad hominem necessarium, A. Plautium, in Bithyniam contulit. ibi eum Caesar cum vidisset, nihil aspere, nihil acerbe dixit, Romam iussit venire. ille in morbum continuo incidit, ex quo non convaluit. aeger Corcyram venit ibi est mortuus. testamento, quod Romae Paulo et Marcello consulibus fecerat, heres ex parte dimidia et tertia est Capito ; in sextante sunt ii quorum pars sine ulla cuiusquam querela publica potest esse ea est ad HS X_X_X_. sed de hoc Caesar viderit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.