This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] ego ad te de re p. summa quid sentiam non saepe scribam propter periculum eius modi litterarum ; quid agatur autem scribam saepius. sperare tamen videor Caesari, conlegae nostro, fore curae et esse ut habeamus aliquam rem p. cuius consiliis magni referebat te interesse sed si tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae praeesse et istam partem rei p. male adfectam tueri, mihi quoque idem quod tibi et laudi tuae profuturum est optatius debet esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.