This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
58. C. Claudius, qui perosus decemvirorum
scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus
Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is
magno iam natu, cum ad pericula eius deprecanda
redisset cuius vitia fugerat, sordidatus cum gentilibus
clientibusque in foro prensabat singulos orabatque
[2?]
ne Claudiae genti eam inustam maculam vellent ut
carcere et vinculis viderentur digni. virum1 honoratissimae imaginis futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani iuris, iacere vinctum
inter fures nocturnos ac latrones.
[3]
averterent ab
ira parumper ad cognitionem cogitationemque
animos, et potius unum tot Claudiis deprecantibus
condonarent quam propter unius odium multorum
preces aspernarentur.
[4]
se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo in gratiam redisse cuius
adversae fortunae velit succursum. virtute
[p. 196]
libertatem reciperatam esse: dementia concordiam2 ordinum stabiliri posse.
[5]
erant quos moveret sua magis pietate quam eius pro quo agebat causa;
sed Verginius sui potius ut misererentur orabat
filiaeque, nec gentis Claudiae regnum in plebem
sortitae sed necessariorum Verginiae trium tribunorum preces audirent, qui ad auxilium plebis creati
ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent.
[6]
iustiores hae lacrimae videbantur. itaque spe incisa,
priusquam prodicta dies adesset, Appius mortem
sibi conscivit.
[7]
subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius,
proximus invidiae, quod in urbe fuerat cum iniustae
vindiciae a collega dicerentur.
[8]
plus tamen facta
iniuria Oppio quam non prohibita invidiae fecit.
testis productus, qui septem et viginti enumeratis
stipendiis octiens extra ordinem donatus donaque ea
gerens in conspectu populi, scissa veste tergum
laceratum virgis ostendit, nihilum deprecans quin si
quam suam noxam reus dicere posset, privatus
iterum in se saeviret.
[9]
Oppius quoque ductus in
vincula est, et ante iudicii diem finem ibi vitae fecit.
bona Claudi Oppique tribuni publicavere. collegae
[p. 198]
eorum exsilii causa solum verterunt; bona publicata3 sunt.
[10]
et M. Claudius, adsertor Verginiae, die dicta
damnatus, ipso remittente Verginio ultimam poenam
dimissus Tibur exsulatum abiit,
[11?]
manesque Verginiae,
mortuae quam vivae felicioris,4 per tot domos ad petendas poenas vagati nullo relicto sonte tandem quieverunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.