[10]
Vnde
illud est: 'da mihi testimonium mutuum'? num Gallorum,
num Hispanorum putatur? totum istud Graecorum est,
ut etiam qui Graece nesciunt hoc quibus verbis a Graecis
dici soleat sciant. itaque videte quo voltu, qua confidentia
dicant; tum intellegetis qua religione dicant. numquam
nobis ad rogatum respondent, semper accusatori plus quam
ad rogatum, numquam laborant quem ad modum probent
quod dicunt, sed quem ad modum se explicent dicendo.
iratus Flacco dixit M. Lurco quod, ut ipse aiebat, libertus
erat eius turpi iudicio condemnatus. nihil dixit quod laederet
eum, cum cuperet; impediebat enim religio; tamen id
quod dixit quanto cum pudore, quo tremore et pallore
dixit!
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.