[84]
at enim androni Sextilio gravis iniuria facta est et non
ferenda, quod, cum esset eius uxor Valeria intestato mortua,
sic egit eam rem Flaccus quasi ad ipsum hereditas
pertineret. in quo quid reprehendas scire cupio. quod
falsum intenderit? qui doces? 'ingenua,' inquit, 'fuit.'
O peritum iuris hominem! quid? ab ingenuis mulieribus
hereditates lege non veniunt? 'in manum,' inquit, 'convenerat.'
nunc audio; sed quaero, usu an coemptione?
Vsu non potuit; nihil enim potest de tutela legitima
nisi omnium tutorum auctoritate deminui. coemptione?
omnibus ergo auctoribus; in quibus certe Flaccum fuisse
non dices.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.