[31]
quod
si Flacco praetore nemo in mari praedo fuisset, tamen
huius diligentia reprehendenda non esset. idcirco enim
quod hic classem habuisset, existimarem non fuisse. quid?
si L. Eppi, L. Agri, C. Cesti, equitum Romanorum, huius
etiam clarissimi viri, Cn. Domiti, qui in Asia tum legatus
fuit, testimonio doceo eo ipso tempore quo tu negas
classem habendam fuisse, compluris a praedonibus esse
captos, tamen Flacci consilium in remigibus imperandis
reprehendetur? quid si etiam occisus est a piratis
Adramytenus homo nobilis, cuius est fere nobis omnibus
nomen auditum, Atyanas pugil Olympionices? hoc est
apud Graecos, quoniam de eorum gravitate dicimus, prope
maius et gloriosius quam Romae triumphasse. 'at neminem
cepisti.' quam multi orae maritimae clarissimi viri
praefuerunt qui, cum praedonem nullum cepissent, mare
tamen tutum praestiterunt! Casus est enim in capiendo,
locus, ventus, occasio; defendendi facilis est cautio, non
solum latibulis occultorum locorum sed etiam tempestatum
moderatione et conversione.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.