[52]
venio nunc ad eam civitatem in quam ego multa et
magna studia et officia contuli, et quam meus frater in
primis colit atque diligit. quae si civitas per viros bonos
gravisque homines querelas ad vos detulisset, paulo commoverer
magis. nunc vero quid putem? Trallianos
Maeandrio causam publicam commisisse, homini egenti, sordido,
sine honore, sine existumatione, sine censu? Vbi
erant illi Pythodori, Aetidemi, Lepisones, ceteri homines
apud nos noti, inter suos nobiles, ubi illa magnifica et
gloriosa ostentatio civitatis? nonne esset puditum, si hanc
causam agerent severe, non modo legatum sed Trallianum
omnino dici Maeandrium? huic illi legato, huic publico
testi patronum suum iam inde a patre atque maioribus,
L. Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidissent?
non est ita, iudices, non est profecto.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.