[37]
equidem
in minimis rebus saepe res magnas vidi, iudices,
deprehendi ac teneri, ut in hoc Asclepiade. haec quae est
a nobis prolata laudatio obsignata erat creta illa Asiatica
quae fere est omnibus nota nobis, qua utuntur omnes non
modo in publicis sed etiam in privatis litteris quas cotidie
videmus mitti a publicanis, saepe uni cuique nostrum.
neque enim testis ipse signo inspecto falsum nos proferre
dixit, sed levitatem totius Asiae protulit, de qua nos et
libenter et facile concedimus. nostra igitur laudatio, quam
ille temporis causa nobis datam dicit, datam quidem confitetur,
consignata creta est; in illo autem testimonio quod
accusatori dicitur datum ceram esse vidimus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.