[29]
ille enim
classis praedonum, urbis, portus, receptacula sustulit, pacem
maritimam summa virtute atque incredibili celeritate confecit;
illud vero neque suscepit neque suscipere debuit
ut, si qua uspiam navicula praedonum apparuisset, accusandus
videretur. itaque ipse in Asia, cum omnia iam
bella terra marique confecisset, classem tamen isdem istis
civitatibus imperavit. quod si tum statuit opus esse cum
ipsius praesentis nomine tuta omnia et pacata esse poterant,
quid, cum ille decessisset, Flacco existimatis statuendum et
faciendum fuisse?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.