[87]
sed
tamen Lurconem, quamquam pro sua dignitate moderatus
est in testimonio dicendo orationi suae, tamen iratum Flacco
esse vidistis. neque enim occultavit causam iracundiae
suae neque reticendam putavit; questus est libertum suum
Flacco praetore esse damnatum. O condiciones miseras
administrandarum provinciarum, in quibus diligentia plena
simultatum est, neglegentia vituperationum, ubi severitas
periculosa est, liberalitas ingrata, sermo insidiosus, adsentatio
perniciosa, frons omnium familiaris, multorum animus
iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae, venientis
praetores exspectant, praesentibus inserviunt, abeuntis
deserunt! sed omittamus querelas, ne nostrum consilium
in praetermittendis provinciis laudare videamur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.