[17]
quod si haec Athenis
tum cum illae non solum in Graecia sed prope cunctis
gentibus enitebant accidere sunt solita, quam moderationem
putatis in Phrygia aut in Mysia contionum fuisse? nostras
contiones illarum nationum homines plerumque perturbant;
quid, cum soli sint ipsi, tandem fieri putatis? caesus est
virgis Cymaeus ille Athenagoras qui in fame frumentum
exportare erat ausus. data Laelio contio est. processit
ille et Graecus apud Graecos non de culpa sua dixit, sed
de poena questus est. porrexerunt manus; psephisma
natum est. hoc testimonium est? nuper epulati, paulo
ante omni largitione saturati Pergameni, quod Mithridates
qui multitudinem illam non auctoritate sua, sed sagina
tenebat se velle dixit, id sutores et zonarii conclamarunt.
hoc testimonium est civitatis? ego testis a Sicilia publice
deduxi; verum erant ea testimonia non concitatae contionis,
sed iurati senatus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.