[96]
parentemus Cethego, revocemus
eiectos; nimiae pietatis et summi amoris in patriam vicissim
nos poenas, si ita placet, sufferamus. nos iam ab indicibus
nominamur, in nos crimina finguntur, nobis pericula comparantur.
quae si per alios agerent, si denique per populi
nomen civium imperitorum multitudinem concitassent,
aequiore animo ferre possemus; illud vero ferri non potest,
quod per senatores et per equites Romanos, qui haec omnia
pro salute omnium communi consilio, una mente atque
virtute gesserunt, harum rerum auctores, duces, principes
spoliari omnibus fortunis atque civitate expelli posse arbitrantur.
etenim populi Romani perspiciunt eandem
mentem et voluntatem; omnibus rebus quibus potest
populus Romanus significat quid sentiat; nulla varietas
est inter homines opinionis, nulla voluntatis, nulla sermonis.
qua re, si quis illuc me vocat, venio;
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.