[80]
illud quaero sintne
ista praedia censui censendo, habeant ius civile, sint necne
sint mancipi, subsignari apud aerarium aut apud censorem
possint. in qua tribu denique ista praedia censuisti? commisisti,
si tempus aliquod gravius accidisset, ut ex isdem praediis
et Apollonide et Romae imperatum esset tributum.
verum esto, gloriosus fuisti, voluisti magnum agri modum
censeri, et eius agri qui dividi plebi Romanae non potest.
census es praeterea numeratae pecuniae cxxx. eam
opinor tibi numeratam non esse abs te. sed haec omitto.
census es mancipia Amyntae neque huic ullam in eo fecisti
iniuriam. possidet enim ea mancipia Amyntas. ac primo
quidem pertimuit, cum te audisset servos suos esse censum;
rettulit ad iuris consultos. constabat inter omnis, si aliena
censendo Decianus sua facere posset, eum maxima habiturum
esse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.