[6]
hunc igitur virum, Laeli, quibus tandem rebus oppugnas?
fuit P. Servilio imperatore in Cilicia tribunus militum; ea
res siletur. fuit M. Pisoni quaestor in Hispania; vox de
quaestura missa nulla est. bellum Cretense ex magna
parte gessit atque una cum summo imperatore sustinuit;
muta est huius temporis accusatio. praeturae iuris dictio,
res varia et multiplex ad suspiciones et simultates, non
attingitur. at vero in summo et periculosissimo rei
publicae tempore etiam ab inimicis eadem praetura laudatur.
at a testibus laeditur. ante quam dico a quibus,
qua spe, qua vi, qua re concitatis, qua levitate, qua egestate,
qua perfidia, qua audacia praeditis, dicam de genere universo
et de condicione omnium nostrum. per deos immortalis!
iudices, vos, quo modo is qui anno ante Romae
ius dixerat anno post in Asia ius dixerit, a testibus quaeretis
ignotis, ipsi coniectura nihil iudicabitis? Cum in tam varia
iuris dictione tam multa decreta, tot hominum gratiosorum
laesae sint voluntates, quae est umquam iacta non suspicio—
quae tamen solet esse falsa—sed iracundiae vox aut doloris?
et is est reus avaritiae qui in uberrima re turpe compendium,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.