[68]
in primis hoc, ut multa alia, sapienter; in tam
suspiciosa ac maledica civitate locum sermoni obtrectatorum
non reliquit. non enim credo religionem et Iudaeorum
et hostium impedimento praestantissimo imperatori,
sed pudorem fuisse. Vbi igitur crimen est, quoniam quidem
furtum nusquam reprehendis, edictum probas, iudicatum
fateris, quaesitum et prolatum palam non negas, actum
esse per viros primarios res ipsa declarat? Apameae manifesto
comprehensum ante pedes praetoris in foro expensum
est auri pondo c paulo minus per Sex. Caesium, equitem
Romanum, castissimum hominem atque integerrimum,
Laodiceae xx pondo paulo amplius per hunc L. Peducaeum,
iudicem nostrum, Adramytii c per Cn. Domitium legatum,
Pergami non multum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.