[34]
sed, quoniam de communi totius Asiae crimine est
dictum, adgrediar iam ad singulas civitates; ex quibus sit
sane nobis prima civitas Acmonensis. citat praeco voce
maxima legatos Acmonensis. procedit unus Asclepiades.
Prodeant ceteri. etiamne praeconem mentiri coegisti?
est enim, credo, is vir iste ut civitatis nomen sua auctoritate
sustineat, damnatus turpissimis iudiciis domi, notatus
litteris publicis; cuius de probris, adulteriis ac stupris
exstant Acmonensium litterae, quas ego non solum propter
longitudinem sed etiam propter turpissimam obscenitatem
verborum praetereundas puto. dixit publice data drachmarum
ccvi. dixit tantum, nihil ostendit, nihil protulit; sed
adiunxit, id quod certe, quoniam erat domesticum, docere
debuit, se privatim drachmarum ccvi dedisse. quantum
sibi ablatum homo impudentissimus dicit, tantum numquam
est ausus ut haberet optare.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.