[103]
O nox illa quam iste est dies consecutus, fausta
huic urbi, miserum me, metuo ne funesta nobis! qui tum
animus L. Flacci—nihil dicam enim de me—qui amor in
patriam, quae virtus, quae gravitas exstitit! sed quid ea
commemoro quae tum cum agebantur uno consensu
omnium, una voce populi Romani, uno orbis terrae testimonio
in caelum laudibus efferebantur, nunc vereor ne
non modo non prosint verum etiam aliquid obsint? etenim
multo acriorem improborum interdum memoriam esse
sentio quam bonorum. ego te, si quid gravius acciderit,
ego te, inquam, Flacce, prodidero. O mea dextera illa,
mea fides, mea promissa, cum te, si rem publicam conservaremus,
omnium bonorum praesidio quoad viveres non
modo munitum sed etiam ornatum fore pollicebar. putavi,
speravi, etiam si honos noster vobis vilior fuisset, salutem
certe caram futuram.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.