[10] "vetera omitto, Porsennam,4 Gallos, Samnites: a Punicis bellis incipiam. quot classes, quot duces, quot exercitus priore bello amissi sunt! [11] iam quid hoc bello memorem? omnibus aut ipse adfui cladibus aut quibus afui, maxime unus omnium eas sensi. Trebia, Trasumennus, Cannae quid aliud sunt quam monumenta occisorum exercituum consulumque Romanorum? [12] adde defectionem Italiae, Siciliae maioris partis, Sardiniae; adde ultimum terrorem ac pavorem, castra Punica inter Anienem ac moenia Romana posita et visum prope in portis victorem Hannibalem. in hac ruina rerum stetit una integra atque immobilis virtus populi Romani; [p. 160] haec omnia strata humi erexit ac sustulit. [13] vos5 omnium primi, milites, post Cannensem cladem vadenti Hasdrubali ad Alpis Italiamque, qui si se cum fratre coniunxisset, nullum iam nomen esset populi Romani, ductu auspicioque patris mei obstitistis; et hae secundae res illas adversas sustinuerunt. [14] nunc benignitate deum omnia secunda, prospera, in dies laetiora ac meliora in Italia Siciliaque geruntur. [15] in Sicilia Syracusae, Agrigentum captum, pulsi tota insula hostes, receptaque provincia in dicionem6 populi Romani est: in Italia Arpi recepti, Capua capta. [16] iter omne ab urbe Roma trepida fuga emensus Hannibal, in extremum angulum agri Bruttii conpulsus nihil iam maius precatur deos quam ut incolumi cedere atque abire ex hostium terra liceat. [17] quid igitur minus conveniat, milites, quam, cum aliae super alias clades cumularentur ac di prope ipsi cum Hannibale starent, vos hic cum parentibus meis—aequentur enim etiam honore nominis— sustinuisse labantem fortunam populi Romani, nunc eosdem, cum iam7 illic omnia secunda laetaque sunt,8 animis deficere? [18] nuper quoque quae9 acciderunt utinam tam sine meo luctu quam . . .10
[p. 162] “. . . *** dii immortales imperii Romani11 praesides, qui centuriis omnibus ut mihi imperium iuberent dari fuere auctores, iidem auguriis auspiciisque et per nocturnos etiam visus omnia laeta ac prospera portendunt. [19] animus quoque meus, maximus mihi ad hoc tempus vates, praesagit nostram Hispaniam esse, brevi extorre hinc omne Punicum nomen maria terrasque foeda fuga impleturum. [20] quod mens sua sponte divinat, idem subicit ratio haud fallax. vexati ab iis socii nostram fidem per legatos implorant; tres duces discordantes, prope ut defecerint alii ab aliis, trifariam exercitum in diversissimas regiones distraxere. [21] eadem in illos ingruit fortuna quae nuper nos adflixit; nam et deseruntur ab sociis, ut prius ab Celtiberis nos, et diduxere exercitus, quae patri patruoque meo causa exitii fuit. [22] nec discordia intestina coire eos in unum sinet, neque singuli nobis resistere poterunt. vos modo, milites, favete nomini Scipionum, suboli imperatorum vestrorum velut accisis recrescenti stirpibus. [23] agite, veteres milites, novum exercitum novumque ducem traducite Hiberum, traducite in terras cum multis fortibus factis saepe a vobis peragratas. [24] brevi faciam ut, quem ad modum nunc noscitatis in me patris patruique similitudinem oris vultusque et lineamenta corporis, [25?] ita ingenii, fidei virtutisque effigiem12 vobis reddam, ut—revixisse aut renatum sibi quisque Scipionem imperatorem dicat.”
[p. 164]