Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. profectus ab Tarracone et civitates sociorum
et hiberna exercitus adiit, conlaudavitque milites
quod duabus tantis deinceps cladibus icti provinciam
obtinuissent,
[2?]
nec fructum secundarum rerum sentire
hostis passi omni cis Hiberum agro eos arcuissent,
sociosque cum fide tutati essent.
[3]
marcium secum
habebat cum tanto honore ut facile appareret nihil
minus vereri quam ne quis obstaret gloriae suae.
[4]
successit inde Neroni Silanus, et in hiberna milites
novi deducti. Scipio omnibus quae adeunda agendaque erant mature aditis peractisque Tarraconem
concessit.
[5]
nihilo minor fama apud hostis Scipionis
erat quam apud civis sociosque, et divinatio quaedam
futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti
temere, maiorem inferens metum.
[6]
in hiberna
diversi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad
Oceanum et Gadis, Mago in mediterranea maxime
supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamilcaris
filius proximus Hibero circa Saguntum hibernavit.
[p. 78]
[7]
aestatis eius extremo qua capta est Capua et1 Scipio in Hispaniam venit Punica classis ex Sicilia
Tarentum accita ad arcendos commeatus praesidii
Romani quod in arce Tarentina erat,
[8?]
clauserat
quidem omnis ad arcem a mari aditus, sed adsidendo
diutius artiorem annonam sociis quam hosti2 faciebat.
[9]
non enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque portus praesidio navium Punicarum poterat quantum frumenti classis ipsa
turba navali mixta ex omni genere hominum absumebat,
[10?]
ut arcis praesidium etiam sine invecto, quia
pauci erant, ex ante praeparato sustentari posset,
Tarentinis classique ne invectum quidem sufficeret.
[11]
tandem maiore gratia quam venerat classis dimissa
est; annona haud multum laxaverat,3 quia remoto maritimo praesidio subvehi frumentum non poterat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.