Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. speculatores qui prosequerentur1 agmen missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem petere.
[
2]
isdem ferme diebus et ad Q.
Fulvium consulem
Hirpini et Lucani et Volceientes traditis praesidiis
Hannibalis quae in urbibus habebant dediderunt sese,
clementerque a consule cum verborum tantum castigatione ob errorem praeteritum accepti sunt;
2
[
3]
et Bruttiis similis spes veniae facta est,
cum ab iis
Vibius et Paccius fratres,
longe nobilissimi gentis
eius,
eandem quae data Lucanis erat condicionem
deditionis petentes venissent.
[
4]
Q.
Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam
vi cepit;
ibi ad tria milia3 hominum capta et ceterae
praedae aliquantum.
inde Tarentum profectus in
[p. 268]
ipsis faucibus portus posuit castra.
[
5]
naves quas4 Laevinus5 tutandis commeatibus habuerat partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum,
partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit,
onerarias quoque,
non eas6 solum quae remis agerentur,
[
6?]
ut alii machinas scalasque ad muros ferrent,
alii procul ex navibus volnerarent moenium propugnatores.
[
7]
hae naves ab aperto mari ut7 urbem adgrederentur instructae parataeque sunt;
et erat liberum mare classe Punica,
cum Philippus oppugnare Aetolos pararet,
Corcyram tramissa.
[
8]
in Bruttiis interim Cauloniae oppugnatores sub adventum8 Hannibalis,
ne opprimerentur,
in tumulum a praesenti impetu tutum,
ad cetera inopem,
concessere.
9
[
9]
Fabium Tarentum obsidentem leve dictu momentum ad rem ingentem potiundam adiuvit.
praesidium Bruttiorum datum ab Hannibale Tarentini
habebant.
eius praesidii praefectus deperibat
amore mulierculae cuius frater in exercitu Fabii
consulis erat.
[
10]
is certior litteris sororis factus de
nova consuetudine advenae locupletis atque inter
popularis tam honorati,
spem nactus per sororem
[p. 270]
quolibet inpelli amantem posse,
quid speraret ad10 consulem detulit.
[
11]
quae cum haud vana cogitatio
visa esset,
pro perfuga11 iussus Tarentum transire,
ac per sororem praefecto conciliatus,
primo occulte
temptando animum,
dein satis explorata levitate
blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem
custodiae loci cui praepositus erat.
[
12]
ubi et ratio
agendae rei et tempus convenit,
miles nocte per
intervalla stationum clam ex urbe emissus ea quae
acta erant quaeque ut agerentur convenerat ad
consulem refert.
[
13]
Fabius vigilia prima dato signo iis qui in arce
erant quique custodiam portus habebant,
ipse
circumito portu ab regione urbis in orientem versa
occultus consedit.
[
14]
canere inde tubae simul ab
arce simul12 a portu et ab navibus quae ab13 aperto maria adpulsae erant,
clamorque undique cum ingenti tumultu unde minimum periculi erat de industria
ortus.
[
15]
consul interim silentio continebat suos.
igitur Democrates,
qui praefectus antea14 classis fuerat,
forte illo15 loco praepositus,
postquam quieta omnia circa se vidit,
alias partes eo tumultu personare ut captae urbis interdum excitaretur clamor,
[
16?]
veritus ne inter cunctationem suam consul aliquam vim faceret ac signa inferret,
praesidium ad arcem,
[p. 272]
unde maxime terribilis accidebat sonus,
traducit.
16
[
17]
Fabius cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso,
quod,
ubi paulo ante strepebant excitantes vocantesque ad arma,
inde nulla accidebat vox,
deductas custodias sensisset,
ferri scalas ad eam partem muri qua Bruttiorum cohortem praesidium agitare17 proditionis conciliator nuntiaverat iubet.
[
18]
ea primum captus est murus adiuvantibus recipientibusque Bruttiis,
et transcensum in urbem est;
inde18 et19 proxuma refracta porta,
ut frequenti agmine signa inferrentur.
[
19]
tum clamore sublato sub ortum ferme lucis nullo obvio armato in forum perveniunt,
omnesque undique qui ad arcem portumque pugnabant in se converterunt.