previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. ubi satis temptatae per haec levia certamina vires sunt, prior Hasdrubal in aciem copias eduxit, [p. 58] deinde et Romani processere. [2] Sed utraque:: acies1 pro vallo stetit instructa, et cum ab neutris pugna coepta esset, iam die ad occasum inclinante a Poeno prius, deinde ab Romano in castra copiae reductae. hoc idem per dies aliquot factum. [3] prior semper Poenus copias castris educebat, prior fessis stando signum receptui dabat; ab neutra parte procursum telumve missum aut vox ulla orta. [4] mediam aciem hinc Romani illinc Carthaginienses mixti Afris, cornua socii tenebanterant autem utrisque2 Hispani—; pro cornibus ante Punicam aciem elephanti castellorum procul speciem praebebant. [5] iam hoc in utrisque castris sermonis erat, ita ut instructi stetissent pugnaturos; medias acies, Romanum Poenumque, quos inter belli causa esset, pari robore animorum armorumque concursuros. [6] Scipio ubi hoc obstinate credi3 animadvertit, omnia de industria in eum diem quo pugnaturus erat mutavit. [7] tesseram vesperi per castra dedit ut ante lucem viri equique curati et4 pransi essent, armatus eques frenatos instratosque teneret equos.

[8] vixdum satis certa luce equitatum omnem cum [p. 60] levi armatura in stationes Punicas immisit; inde5 confestim ipse cum gravi agmine legionum procedit, [9?] praeter opinionem destinatam suorum hostiumque Romano milite cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis. [10] Hasdrubal clamore equitum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit tumultumque ante vallum et trepidationem suorum et procul signa legionum fulgentia plenosque hostium campos vidit, equitatum omnem extemplo in equites emittit; [11] ipse cum peditum agmine castris egreditur, nec ex ordine solito quicquam acie instruenda mutat. [12] equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni poterat,6 quia pulsis, quod prope in vicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat; [13] sed ubi iam haud plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum omnem levemque armaturam, in medium acceptam divisamque in partes duas, in subsidiis post cornua locat. [14] inde, ubi incipiendae iam pugnae tempus erat, Hispanosea media acies fuitpresso gradu incedere iubet; [15] ipse e7 dextro cornuibi namque praeeratnuntium ad Silanum et Marcium mittit ut cornu extenderent in sinistram partem, quem ad modum se tendentem ad dextram vidissent, [16?] et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum hoste quam coire inter se [p. 62] mediae acies possent. [17] ita diductis cornibus cum8 ternis peditum cohortibus ternisque equitum turmis, ad hoc velitibus, citato gradu in hostem ducebant, sequentibus in obliquum allis. [18] Sinus in medio erat, qua segnius Hispanorum signa incedebant.

[19] et iam conflixerant cornua, cum quod roboris in hostium acie9 erat, Poeni veterani Afrique, nondum ad teli coniectum venissent, neque in cornua, ut adiuvarent pugnantes, discurrere auderent, ne aperirent mediam aciem venienti ex adverso hosti. [20] cornua ancipiti proelio urgebantur: eques levisque armatura ac10 velites circumductis alis in latera incurrebant; cohortes a fronte urgebant, ut abrumperent cornua a cetera acie.

1 A.U.C. 548

2 utrisque P(1)N: utrimque N1JK Aldus, Froben.

3 hoc ... credi JK Conway (with haec most Eds.): haec . . . credita P(1)n Aldus, Froben, Alschefski, Weissenborn.

4 et supplied by Lipsius, Eds.: om. P(1)n Conway: curati also is om. by SpJK Froben 2.

5 A.U.C. 548

6 ipsa . . . poterat om. spx: supplied from P(1)NJK.

7 e om. Sp?JK.

8 A.U.C. 548

9 hostium acie JK: acie hostium P(1)N.

10 ac Madvig, Emend., Conway: et Aldus, Froben: om. P(1)NJK.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.65
  • Cross-references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sulpicius Galba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tessera
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aciei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hispania
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENA
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: