previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. "equidem ipse aliter adfectus animo sum, qui apud exercitum mihi loqui videar, quam paulo ante eram, cum ad plebem urbanam spectabat oratio. [2] quid enim1 dicitis, milites? aliquis est Romae, praeter Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit, et eum non isdem manibus discerpitis, quibus Macedonas vicistis? vincere vos prohibuisset, si potuisset, qui triumphantis urbem inire prohibet. [3] erratis, milites, si triumphum imperatoris tantum et non militum quoque et universi populi Romani esse decus censetis. [4] non unius in hoc Pauli honos agitur.2

[p. 380] "multi etiam, qui ab senatu non impetrarunt3 triumphum, in monte Albano triumpharunt; nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Macedonici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam P. Cornelio secundi, quam illis, qui post eos4 triumphaverant; [5] nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem triumphus faciet; militum magis in hoc universique populi Romani fama agitur, [6?] primum ne invidiae et ingrati animi adversus clarissimum quemque civem opinionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem lacerantem invidia principes suos videatur. [7] satis peccatum in Camillo a maioribus vestris est, quem tamen ante receptam per eum a Gallis urbem violarunt; satis nuper a5 vobis in P. Africano. literni domicilium et sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum ostendi erubescamus. [8] gloria sit6 par illis viris L. Paulus, iniuria vestra ne exaequetur.7

"haec igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros. [9] quis enim aut Africani aut Pauli similis esse in tam8 ingrata et inimica bonis civitate velit? [10] si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet? [11] tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis [p. 382] ipsorum tantum imperatorum an populi Romani9 dicuntur? quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque10 triumphi acti sunt, sic non M'. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpharunt. militum quidem propria est causa, [12] qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes11 suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt. [13] si quando non deportati ex provincia milites ad triumphum sunt,12 fremunt; et tamen tum13 quoque se absentis, quod suis manibus parta victoria sit, triumphare credunt. [14] si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis, quam vos triumphantis videri velle? vos certe victores conspici velle debebatis.

1 enim muretus: etiam V.

2 honos agitur add Madvig om. V.

3 A.U.C. 587

4 illis, qui post eos Sigonius: illi qui V.

5 nuper a Madvig: insuper V.

6 sit Madvig: sic V.

7 ne exaequetur Madvig: exsequetur V.

8 in tam add. bas: om. V.

9 A.U.C. 587

10 Carthaginiensibusque Fr: Carthaginiensibus et Macedonibus V.

11 cientes Madvig: cient V.

12 sunt Madvig: sint V.

13 tum gruter: suum V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1881)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1881)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
hide References (21 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.41
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumphi
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • W. M. Lindsay, An Introduction to Latin Textual Emendation, Errors of Substitution
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: