[391] munere sic niveo l. s. c. d. mutat fabulam: nam non Pan, sed Endymion amasse dicitur Lunam. qui spretus pavit pe- cora candidissima et sic eam in suos inlexit amplexus: cuius rei mystici volunt quandam secretam esse rationem. si credere dignum est tantum de Luna sacrilegium. et aliter: (fefellit) id est cepit et fefellit. et bene 'si credere dignum est', quia dicturus erat impie in deam. fabula sic est: Pan cum Lunae amore flagraret, ut illi formosus videretur, niveis velleribus se circumdedit atque ita eam ad rem veneriam illexit. huius opinionis auctor est Nicander: nec poterat esse nisi Graecus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.