Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
haec etiam in
eculeum coiciuntur,1 quo vita non adspirat beata.
Quid igitur? solane beata vita, quaeso, relinquitur
extra ostium2 limenque carceris, cum constantia gravitas fortitudo sapientia reliquaeque virtutes rapiantur
ad tortorem nullumque recusent nec3 supplicium nec
dolorem?
Tu, si quid es facturus,4 nova aliqua conquiras oportet; ista me minime movent, non solum quia pervulgata sunt, sed multo magis, quia, tamquam levia quaedam vina nihil valent in aqua, sic Stoicorum5 ista magis
gustata quam potata delectant. velut iste chorus6 virtutum in eculeum impositus imagines constituit ante
oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim
perrectura7 nec eas beata vita a se desertas passura
videatur;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.