Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[51]
Neque enim est ulla fortitudo, quae rationis est
expers. “contemnendae res humanae sunt,1 neglegenda
mors est, patibiles et dolores et labores putandi”—
haec2 cum constituta sunt iudicio atque sententia, tum
est robusta illa et stabilis fortitudo, nisi forte, quae vehementer acriter animose fiunt, iracunde fieri suspicamur. mihi ne3 Scipio quidem ille pontufex maxumus,
qui hoc Stoicorum4 verum esse declaravit, numquam
privatum esse sapientem, iratus videtur fuisse Ti.5
Graccho6 tum, cum consulem languentem reliquit atque
ipse privatus, ut si consul7 esset, qui rem publicam
salvam8 esse vellent,9 se sequi iussit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.