Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[118]
si cantharidis1 vim consecutus es”, Paulus
Persi2 deprecanti, ne in triumpho duceretur, “in tua id
quidem potestate est.” multa primo die,3 cum de ipsa
morte quaereremus, non pauca etiam postero, cum
ageretur de dolore, sunt dicta de morte, quae qui recordetur, haud4 sane periculum est ne non mortem aut
optandam aut certe5 non timendam putet. mihi quidem
in vita servanda videtur illa lex, quae in Graecorum
conviviis optinetur:6 “aut bibat” inquit “aut abeat.”7 et
recte. aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi aut, ne sobrius in violentiam8 vinolentorum incidat, ante discedat.9 sic iniurias fortunae,
quas ferre nequeas, defugiendo relinquas. Haec eadem, quae Epicurus, totidem verbis dicit Hieronymus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.