Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[80]
Sed adhibeat oratio modum et redeat illuc, unde
deflexit. dabit, inquam,1 se in tormenta vita beata nec
iustitiam temperantiam in primisque fortitudinem,
magnitudinem animi, patientiam2 prosecuta, cum tortoris os viderit, consistet virtutibusque omnibus sine
ullo animi terrore ad cruciatum profectis resistet extra3 [p. 441]
fores, ut ante4 dixi, limenque5 carceris. quid enim ea
foedius, quid deformius sola relicta, a6 comitatu pulcherrimo7 segregata? quod tamen fieri nullo pacto potest; nec enim virtutes sine beata vita cohaerere possunt nec illa sine virtutibus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.