Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam1 hominum et mercatum
eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius
Graeciae celebritate; nam ut illic2 alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii
emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset3
autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed
visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid
ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus
quandam celebritatem4 ex urbe aliqua5 sic in hanc6
vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae
servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris
omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose
intuerentur; hos se appellare sapientiae studiosos—id
est enim philosophos—; et ut illic liberalissimum esset
spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque7
praestare.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.