This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
Per idem tempus Plautius Silvanus praetor incertis
causis Aproniam coniugem in praeceps iecit, tractusque ad
Caesarem ab L. Apronio socero turbata mente respondit,
tamquam ipse somno gravis atque eo ignarus, et uxor
sponte mortem sumpsisset. non cunctanter Tiberius pergit
in domum, visit cubiculum, in quo reluctantis et impulsae
vestigia cernebantur. refert ad senatum, datisque iudici-
bus Vrgulania Silvani avia pugionem nepoti misit. quod
perinde creditum quasi principis monitu ob amicitiam Augustae cum Vrgulania. reus frustra temptato ferro venas
praebuit exolvendas. mox Numantina, prior uxor eius,
accusata iniecisse carminibus et veneficiis vaecordiam marito,
insons iudicatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.