XII
[12arg] Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura “bibosum” dictum.BIBENDI avidum P. Nigidius in Commentariis grammaticis “bibacem” et “bibosum” dicit. [2] 'Bibacem " ego, ut “edacem,” a plerisque aliis dictum lego; “bibosum” dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est quod simili inclinatu dicatur. [3] Non enim simile est ut “vinosus” aut “vitiosus” ceteraque quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt. [4] Laberius in mimo, qui Salinator inscriptus est, verbo hoc ita utitur:
Nón mammosa, nón annosa, nón bibosa, nón procax.