previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIV

[14arg] Dimidium librum legi " autdimidiam fabulam audivialiaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis ita usum esse.


DIMIDIUM librum legiautdimidiam fabulam audivi,” vel quid aliud huiuscemodi, male ac vitiose dici existumat Varro. [2] “Oportet enim,” inquit, “dicere 'dimidiatum librum,' non ' dimidium,' et 'dimidiatam fabulam,' non 'dimidiam.' Contra autem si ex sextario hemina fusa est, non ' dimidiatum ' sed ' dimidium,' 1 sextarium fusum dicendum [p. 280] est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non 'dimidiatum ' recepisse dicemus, sed 'dimidium.' [3] At si scyphus,” inquit, “argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit,' dimidiatum' eum esse dicere scyphum debeo, non 'dimidium,' argenti autem, quod in eo scypho inest, ' dimidium' meum esse, non 'dimidiatum'” ; [4] disseritque ac dividit subtilissime quiddimidium” “dimidiatointersit, [5] et Q. Ennium scienter hoc in Annalibus dixisse ait:
Sicuti si quis ferat vas vini dimidiatum,
sicuti pars quae deest ei vaso nondimidiatadicenda est, seddimidia.”

[6] Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed subobscure explicat, summa haec est: “dimidiatumest quasidismediatumet in partis duas pares divisum, [7] “dimidiatumergo nisi ipsum quod divisum est dici haut convenit; [8] “dimidiumvero est, non quod ipsum dimidiatum est, sed quae ex dimidiato pars altera est. [9] Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, sidimidiam fabulamautdimidium librumdicimus, peccamus; totum enim ipsum quod dimidiatum atque divisum estdimidiumdicis. [10] Itaque Lucilius eadem secutus:

Uno oculo (inquit) pedibusque duobus dimidiatus Ut porcus,
et alio loco: [p. 282]
Quidni? et scruta quidem ut vendat scrutarius laudat,
Praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam.
[11] Iam in vicesimo manifestiusdimidiam horamdicere studiose fugit, sed prodimidia” “dimidiumponit in hisce versibus:
Tempestate sua atque eodem uno tempore, et horae
Dimidio et tribus confectis dumtaxateandem
Ad quartam.
Nam cum obvium proximumque esset dicere: [12] “dimidia et tribus confectis,” vigilate atque attente verbum non probum vitavit. [13] Per quod satis apparet nehoramquidemdimidiamrecte dici, sed veldimidiatam horamveldimidiam partem horae.” [14] Propterea Plautus quoque in Bacchidibus dimidium auri dicit, nondimidiatum aurum” ; [15] item in Aululariadimidium obsoni,” nondimidiatum obsonium,” in hoc versu:
Ei ádeo obsoni hic 2 iússit dimidiúm dari;
in Menaechmis autemdimidiatum diem,” [16] nondimidium” ' in hoc versu:
Diés quidem iam ad úmbilicum dímidiatus mórtuust.
[p. 284] [17] M. etiam Cato in libro quem De Agricultura conscripsit: “Semen cupressi serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro terram incernito, dimidiatum digitum. Iam id bene tabula aut pedibus aut manibus complanato.” [18] “Dimidiatum,” inquit, “digitum,” nondimidium.” Namdigitiquidemdimidium,” digitum autem ipsumdimidiatumdici oportet. [19] Item M. Cato de Carthaginiensibus ita scripsit: “Homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt, ita interfecerunt.” [20] Neque quisquam omnium qui probe locuti sunt his verbis sequius quam dixi usus est.

1 sed dimidium, added by Skutsch.

2 hinc, codd. Plauti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SCYPHUS
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: