previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XVI

[16arg] Temporis varietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta qui inscriptus est περὶ τροφῆς.


ET medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiverunt. Multa opinio est, eaque iam pro vero recepta, postquam mulieris uterum semen conceperit, gigni hominem septimo rarenter, numquam octavo, saepe nono, saepius numero decimo mense, eumque esse hominum gignendi summum finem: decem menses non inceptos, sed exactos. [p. 288] Idque Plautum, [2] veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis:
tum ílla, quam comprésserat,
Decumó post mense exácto hic peperit fíliam.
Hoc idem tradit etiam Menander, [3] poeta vetustior, humanarum opinionum vel peritissimus; versus eius super ea re de fabula Plocio posui:
γυνὴ κυεῖ δέκα μῆνας.
4 sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander. Caecilii versus hisce sunt:
sóletne mulier décimo mense párere?—
Pol nonó quoque
étíam septimo átque octavo.
[5] eam rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus descivisse, M. Varro uti credamus facit. [6] Nam mense nonnumquam octavo editum esse partum in libro quarto decimo Rerum Divinarum scriptum reliquit; quo in libro etiam undecimo mense aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam de octavo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat. [7] Sed huius de mense octavo dissensionis [p. 290] causa cognosci potest in libro Hippocratis qui inscriptus est περὶ τροφῆς, ex quo libro verba haec sunt: ῎εστιν δὲ καὶ οὐκ ἔστιν τὰ ὀκτάμηνα. [8] Id tam obscure atque praecise et 1 tamquam adverse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, verbis his 2 enarravit: ῎εστιν μέν, φαινόμενα ὡς ζῶα μετὰ τὴν ἔκτρωσιν: οὐκ ἔστιν δέ, θνήσκοντα μετὰ ταῦτα: καὶ ἔστιν οὖν καὶ οὐκ ἔστιν, φαντασίᾳ μὲν παραυτίκα ὄντα, δυνάμει δὲ οὐκέτι.

[9] Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo, neque praeter hos aliis, partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse apariendo et a nono atque decimo mense. [10] Nam “'Parca,'” inquit, “inmutata una littera, a partu nominata, item 'Nona' et ' Decima' a partus tempestivi tempore.” [11] Caesellius autem Vindex in Lectionibus suis Antiquis:Tria,” inquit, “nomina Parcarum sunt: 'Nona,' 'Decuma, 'Morta,” et versum hunc Livii, antiquissimi poetae, ponit ex ᾿οδυσσείᾳ:

Quandó diés advéniet quém profáta Mórta est?
Sed homo minime malus CaeselliusMortamquasi nomen accepit, cum accipere quasi Moeram deberet.

[p. 292] [12] Praeterea ego de partu humano, praeterquam quae scripta in libris legi, hoc quoque usu venisse Romae comperi: feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent; sed divum Hadrianum, causa cognita, decrevisse in undecimo quoque mense partum edi posse; idque ipsum eius rei decretum nos legimus. In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit requisitis veterum philosophorum et medicorum sententiis.

[13] Hodie quoque in satura forte M. Varronis legimus, quae inscribitur Testamentum, verba haec: “Si quis mihi filius unus pluresve in decem mensibus gignantur, ii si erunt ὄνοι λύρας, exheredes sunto; quod si quis undecimo mense, ᾿αριστοτέλην, natus est, Attio idem, quod Tettio, ius esto apud me.” [14] Per hoc vetus proverbium Varro significat, sicuti vulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese distantibus: “idem Atti, quod Tetti,” ita pari eodemque iure esse in decem mensibus natos et in undecim.

[15] Quod si ita neque ultra decimum mensem fetura mulierum protolli potest, quaeri oportet cur Homerus scripserit, Neptunum dixisse puellae a se recens compressae: [p. 294]

χαῖρε γυνὴ φιλότητι: περιπλομένου δ᾽ ἐνιαυτοῦ
τέξεις ἀγλαὰ τέκν᾽, ἐπεὶ οὐκ ἀποφώλιοι εὐναὶ
᾿αθανάτων.

[16] Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim mensium, sed decem; alii convenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut longiori tempore fetus ex eo grandesceret; [17] alii alia quaedam nugalia. Sed Favorinus mihi ait περιπλομένου ἐνιαυτοῦ nonconfectoesseanno,” sedadfecto.”

[18] In qua re verbo usus est non vulgariae significationis. [19] “Adfectaenim, sicuti Marcus Cicero et veterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductave erant. Hoc verbum ad hanc sententiam Cicero in hac 3 fecit, 4 quam dixit De Provinciis Consularibus.

[20] Hippocrates autem in eo libro de quo supra scripsi, cum et numerum dierum quibus conceptum in utero coagulum conformatur, et tempus ipsius partionis nono aut decimo mense definisset neque id tamen semper eadem esse fini dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius, hisce ad postremum verbis usus est: γίνεται δὲ ἐν τούτοις καὶ πλείω καὶ ἐλάσσω καὶ ὅλον καὶ κατὰ μέρος: οὐ πολλὸν δὲ καὶ πλείω πλείω καὶ ἐλάσσω ἐλάσσω. Quibus verbis significat, quod [p. 296] aliquando ocius fieret, non multo tamen fieri ocius, neque quod serius, multo serius.

[21] Memini ego Romae accurate hoc atque sollicite quaesitum, negotio non rei tunc parvae postulante, an octavo mense infans ex utero vivus editus et statim mortuus ius trium liberorum supplevisset, cum abortio quibusdam, non partus, videretur mensis octavi intempestivitas.

[22] Sed quoniam de Homerico annuo partu ac de undecimo mense diximus quae cognoveramus, visum est non praetereundum quod in Plinii Secundi libro septimo Naturalis Historiae legimus. [23] Id autem quia extra fidem esse videri potest, verba ipsius Plinii posuimus: “Masurius auctor est, L. Papirium praetorem, secundo herede lege agente, bonorum possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei 5 videretur.” [24] In eodem libro Plini Secundi verba haec scripta sunt: “Oscitatio in nixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortivum.”

1 et, added by Otho.

2 his, added by Hertz.

3 oratione, ς; hoc, ω.

4 fuit, R. V.

5 See note 1, p. 291. Here Gellius' text is followed.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: