previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VIII

[8arg] Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum, a Q. Claudio scriptore historiarum in memoriam datae.


CUM Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnas prospere pugnasset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem descivisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares, 1 regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium consulem furtim venit ac praemium petivit et, si de praemio conveniret, promisit regem venenis necare, idque facile esse factu dixit, quoniam filius suus pocula in convivio regi ministraret. [2] Eam rem Fabricius ad senatum scripsit. [3] Senatus ad regem legatos misit mandavitque ut de Timochare nihil proderent, sed monerent uti rex circumspectius ageret atque a proximorum insidiis salutem tutaretur. [4] Hoc ita, uti diximus, in Valeri Antiatis Historia scriptum est. [5] Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit, neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum 2 populo Romano laudes atque gratias scripsisse [p. 262] captivosque omnes quos tum habuit vestivisse et reddidisse.

[6] Consules tum fuerunt C. Fabricius et Q. Aemilius. [7] Litteras, quas ad regem Pyrrum super ea causa miserunt, Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc exemplo:

[8] "Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi.
Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus 3 commoti inimiciter tecum bellare studemus. Sed communis exempli et fidei ergo visum ut te salvum velimus, ut esset quem armis vincere possemus. Ad nos venit Nicias familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, si te clam interfecisset. Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi expectaret, et simul visum est ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio civitates putarent factum, et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caves, iacebis."

1 Demochares, Amm. xxx. 1.

2 Pyrrum, added by Hertz; regem. ς.

3 tenus, Bentley; tenui, ω..

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: