XIII
[13arg] Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi, destitit a Platone et sectatus Callistratum est.HERMIPPUS hoc scriptum reliquit, Demosthenen admodum adulescentem ventitare in Academiam [p. 278] Platonemque audire solitum. [2] “Atque is,” inquit, “Demosthenes domo egressus, ut ei mos erat, cum ad Platonem pergeret complurisque populos concurrentes videret, percontatur eius rei causam cognoscitque currere eos auditum Callistratum. [3] Is Callistratus Athenis orator in republica fuit quos illi δημαγωγούς appellant. [4] Visum est paulum devertere experirique an digna auditio tanto properantium studio foret. [5] Venit,” inquit, “atque audit Callistratum nobilem illam τὴν περὶ ᾿ωρωποῦ δίκην dicentem, atque ita motus et demultus 1 et captus est ut Callistratum iam inde sectari coeperit Academiam cum Platone reliquerit.”