previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


III

[3arg] De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce verae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus in pistrino 1 et Naevius in carcere fabulas scriptitarint.


VERUM esse comperior quod quosdam bene litteratos homines dicere audivi, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis quae dicunturambiguaecrediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius. [2] Hac enim iudicii norma Varronem quoque usum videmus. [3] Nam praeter illas unam et viginti quaeVarronianaevocantur, quas idcirco a ceteris segregavit, quoniam dubiosae non erant set consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probavit [p. 246] adductus filo atque facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus aliorum occupatas Plauto vindicavit, sicuti istam quam nuperrime legebamus, cui est nomen Boeotia. [4] Nam cum in illis una et viginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitavit quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector dubitaverit, si vel hos solos ex ea fabula versus cognoverit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascripsimus. [5] Parasitus ibi esuriens haec dicit:

Ut illúm di perdant, prímus qui horas répperit,
Quique ádeo primus státuit hic solárium,
Qui míhi comminuit mísero articulatím diem.
Nam unúm 2 me puero vénter erat soláríum
Multo ómnium istorum óptimum et veríssimum;
Ubivís monebat ésse, nisi quom níl erat.
Nunc étiam quod est non éstur, nisi solí libet;
Itaque ádeo iam oppletum óppidum est soláriis,
Maiór pars populi iam 3 áridi reptánt fame.
[6] Favorinus quoque noster, cum Nervulariam Plauti legerem, quae inter incertas habita est, et audisset ex ea comoedia versum hunc:
Scrattáe, scrupipedae, stríttivillae sórdidae,
[p. 248] delectatus faceta verborum antiquitate, meretricum vitia atque deformitates significantium, “vel unus hercle,” inquit, “hic versus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei fecisse.”

[7] Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretumnomen est id comoediae quam Plauti esse quidam non putant,—haut quicquam dubitavimus quin ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina. [8] Ex qua duo hos versus exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi Arretini:

Nunc íllud est quód responsum Arreti 4 ludis magnis 5 dícitur:
Períbo, si non fécero, si fáxo, vapula';bo.
[9] M. tamen Varro in libro De Comoediis Plautinis primo Accii verba haec ponit: “Nam nec Geminei Lenones nec Condalium nec Anus Plauti, nec Bis Coimpressa nec Boeotia umquam fuit, neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi.”

[10] In eodem libro M. Varronis id quoque scriptum, et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum. Quoniam fabulae eaePlautiinscriptae forent, acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio Plautianae.

[p. 250] [11] Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque triginta; [12] sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et viginti eius esse solas existimavit. [13] Neque tamen dubium est quin istaec quae scriptae a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo retractatae et 6 expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum. [14] Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in operas artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quaetrusatilesappellantur, operam pistori locasset.

[15] Sicuti de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis de Graecorum poetarum more dicta in vincula Romae a triumviris coniectus esset. Unde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his quas supra dixi fabulis delicta sua et petulantias dictorum quibus multos ante laeserat diluisset.

1 in pistrinum (pistrino, ς), added in ς.

2 unum, added by Hertz.

3 iam, added by Hertz; ut aridi reptent, Ritschl.

4 Arretini, ω. and T.L.L.; Arreti, Leo.

5 magis, ω.

6 et, added by Carrio.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: