V
[5arg] Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter.PLUTARCHUS refert Arcesilaum philosophum vehementi verbo usum esse de quodam nimis delicato [p. 254] divite, qui incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur. [2] Nam cum vocem eius infractam capillumque arte compositum et oculos ludibundos atque inlecebrae voluptatisque plenos videret, “Nihil interest,” inquit, “quibus membris cinaedi sitis, posterioribus an prioribus.”