previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XII

[12arg] De verbis quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur.


UTformidulosusdici potest et qui formidat et qui formidatur, utinvidiosuset qui invidet et [p. 188] cui invidetur, utsuspiciosuset qui suspicatur et qui suspectus est, utambitiosuset qui ambit et qui ambitur, ut itemgratiosuset qui adhibet gratias et qui admittit, utlaboriosuset qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi in utramque partem dicuntur, itainfestusquoque ancipiti significatione est. [2] Nam et isinfestusappellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoqueinfestusdicitur.

[3] Sed quod prius posui profecto exemplis non indiget; sic adeo multi locuntur, utinfestumdicant inimicum atque adversum; alterum autem illud ignorabilius obscuriusque est. [4] Quis enim e medio facile dixeritinfestumesse, cui alter infestus est? Sed et veteres plerique ita dixerunt et M. Tullius, in oratione quam Pro Cn. Plancio scripsit, vocabulo hoc sic usus est: [5] “Dolebam,” inquit, “iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia, praesidio custodiaque texisset.” [6] Nos igitur de origine et ratione verbi quaerebamus, atque ita in Nigidianis scriptum invenimus: “'Infestum' est a 'festinando' dictum; nam qui instat,” inquit, “alicui eumque properans urget opprimereque eum studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque 'infestus' dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam vel facturus cuipiam vel passurus est.”

[p. 190] [7] Ne quis autem desuspicioso,” quod supra posuimus, et deformidulosoin eam partem quae minus usitata est, exemplum requirat, desuspiciosoaput M. Catonem De Re Floria ita scriptum: “Sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locavisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, vim in corpus liberum non aecum censuere adferri.” [8] “Suspiciosumenim Cato hoc in loco suspectum significat, non suspicantem: [9] “formidulosumautem, qui formidetur, Sallustius in Catilina ita dicit: “Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus.”

[10] Item C. Calvus in poematislaboriosusdicit, non, ut vulgo dicitur, qui laborat, sed in quo laboratur:

Durum (inquit) rus fugit et laboriosum.
[11] Eadem ratione Laberius quoque in Sororibus:

Ecastor (inquit) mustum somniculosum,
[12] et Cinna in poematis:

Somniculosam ut Poénus aspidém Psyllus.
[13] “Metusquoque etiniuriaatque alia quaedam id genus sic utroqueversum dici possunt; nammetus hostiumrecte dicitur et cum timent [p. 192] hostes et cum timentur. [14] Itaque Sallustius in Historia primametum Pompeidixit, non quo Pompeius metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur. Verba haec Sallusti sunt: “Id bellum excitabat metus Pompei victoris, Hiempsalem in regnum restituentis.” [15] Item alio in loco: “Postquam remoto metu Punico simultates exercere vacuum fuit.” [16] “Iniuriasitidem dicimus tam illorum qui patiuntur, quam qui faciunt, quarum dictionum exempla sunt facilia. inventu.

[17] Illud etiam dictum a Vergilio eandem habet formam communicatae ultro et citro significationis:

et vulnere (inquit) tardis Ulixi,
cum diceretvulnus,” non quod accepisset Ulixes, sed quod dedisset. [18] “Nesciusquoque dicitur tam is qui nescitur, quam qui nescit. [19] Sed super eo qui nescit, frequens huius vocabuli usus est, infrequens autem est de eo quod nescitur. [20] “Ignarusaeque utroqueversum dicitur, non tantum qui ignorat, set et qui ignoratur. [21] Plautus in Rudente:
Quae ín locis nésciis néscia spé sumus.
Sallustius: [22] More humanae cupidinis ignara visendi. Vergilius:
ignarum Laurens habet ora Mimanta.

[p. 194]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: