previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


VI

[6arg] Verbum quod est abagofrequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum.


An eo quod estagoetegi,” verba sunt quae appellant grammaticifrequentativa,” “actitoetactitavi.” [2] Haec quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo principali, quod estago,” prima littera breviter pronuntiatur. [3] Cur igitur ab eo quod estedoetungo,” in quibus verbis prima littera breviter dicitur, “esitoetunctito,” quae sunt eorum frequentativa, prima littera longa promimus et contra [p. 172]dictito,” ab eo verbo quod estdico,” correpte dicimus? Num ergo potiusactitoetactitaviproducenda sunt? quoniam frequentativa ferme omnia eodem modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his verbis unde ea profecta sunt in eadem syllaba pronuntiantur, sicutilego lectusfacitlectito”; “ungo unctus,” “unctito”; “scribo scriptus,” “scriptito”; “moveo motus,” “motito”; “pendeo pensus,” “pensito”; “edo esus,” “esito”; “dicoautemdictus” “dictitofacit; “gero gestus,” “gestito”; “veho vectus,” “vectito”; “rapio raptus,” “raptito”; “capio captus,” “captito”; “facio factus,” “factito.” Sic igituractitoproducte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit quod estagoetactus.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: