previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIV

[14arg] Quod idem Quadrigariushuius faciespatrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus.


quod autem supra scriptum est in Q. Claudi verbis: “Propter magnitudinem atque inmanitatem facies,” id nos aliquot veteribus libris inspectis exploravimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus. [2] Sic enim pleraque aetas veterum declinavit: “haec facies, huius facies,” quod nunc propter rationem grammaticamfacieidicitur. Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibusfacieiscriptum est, illo quod ante scriptum erat oblitterato.

[3] Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca invenire nos in eodem Claudii libro scriptum utrumquefaciesetfacii.” Sedfaciesin ordinem scriptum fuit et contra per i geminumfacii,” [4] neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimavimus; nam et ab eo quod esthic dies,” tamhuius dies,” quamhuius dii,” et ab eo quod esthaec fames,” tamhuius famis,” quamhuius famidixerunt.

[p. 200] [5] Q. Ennius in XVI. Annalidiesscripsit prodieiin hoc versu:

Postremae longinqua dies quod fecerit aetas.
[6] Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam Pro P. Sestio fecit, “diesscripsisse prodiei,” quod ego inpensa opera conquisitis veteribus libris plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inveni. [7] Verba sunt haec M. Tullii: “Equites vero daturos illius dies poenas”; quocirca factum hercle est, ut facile his credam, qui scripserunt, idiographum librum Vergilii se inspexisse, in quo ita scriptum est:
Libra dies somnique pares ubi fecerit horas,
id estLibra diei somnique.”

[8] Sed sicut hoc in locodiesa Vergilio scriptum videtur, ita in illo versu non dubium est, quindiiscripserit prodiei”:

Munera laetitiamque dii,
quod inperitioresdeilegunt, ab insolentia scilicet vocis istius abhorrentes. [9] Sic autemdies, diia veteribus declinatum est, utfames fami,” “pernicies pernicii,” “progenies progenii,” “luxuries luxurii,” “acies acii.” [10] M. enim Cato in oratione, quam De Bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: “Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa.” [11] Lucilius in XII.:
Rugosum atque fami plenum.
[p. 202] Sisenna in Historiarum libro VI.: [12] Romanos inferendae pernicii causa venisse. [13] Pacuvius in Paulo:

Patér supreme nóstrae progenií patris.
[14] Cn. Matius in Iliadis XXI.:

Altera pars acii vitassent fluminis undas.
[15] Idem Matius in XXIII.:

An maneat specii simulacrum in morte silentum.
[16] C. Gracchus De Legibus Promulgatis:Ea luxurii causa aiunt institui”; [17] et ibidem infra ita scriptum est: “Non est ea luxuries, quae necessario parentur vitae causa,” [18] per quod apparet eum ab eo quod estluxuries” “luxuriipatrio casu dixisse. [19] M. quoque Tullius, in oratione qua Sextum Roscium defendit, “perniciiscriptum reliquit. Verba haec sunt: “Quorum nihil pernicii causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus.” [20] Autfaciesergo in casu patrio autfaciiQuadrigarium scripsisse existimandum est; “facieautem in nullo veteri libro scriptum repperi.

[21] In casu autem dandi qui purissime locuti sunt nonfaciei,” uti nunc dicitur, sedfaciedixerunt. Lucilius in Saturis: [22]

primum (inquit) facie quod honestae et
Aetati 1 accedit. [p. 204] Lucilius in libro septimo: [23]
Qui te diligat, aetati facieque tuae se
Fautorem ostendat, fore amicum polliceatur;
[24] sunt tamen non pauci qui utrobiquefaciilegant. [25] Sed C. Caesar in libro De Analogia secundohuius dieethuius speciedicendum putat.

[26] Ego quoque in Iugurtha Sallustii summae fidei et reverendae vetustatis librodiecasu patrio scriptum inveni. Verba haec ita erant: “Vix decima parte die reliqua.” Non enim puto argutiolam istam recipiendam, ut die dictum quasiex dieexistimemus.

1 et aetati, L. Müller et annis, Bährens; tantis, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: