V
[5arg] Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi quibus decreta Epicuri insectatus est.DE voluptate veteres philosophi diversas sententias dixerunt. [2] Epicurus voluptatem summum bonum esse ponit, eam tamen ita definit: σαρκὸς εὐσταθὲς κατάστημα. [3] Antisthenes Socraticus summum malum dicit; eius namque hoc verbum est: μανείην μᾶλλον ἢ ἡσθείην. [4] Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum tamen esse quod utriusque medium foret. [5] Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse [p. 170] Graeco vocabulo ἀδιάφορον appellavit. [6] Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, iniurias, 1 desidias, obliviones, ignavias. [7] Plato ante hos omnis ita varie et multiformiter de voluptate disseruit, ut cunctae istae sententiae quas exposui videantur ex sermonum eius fontibus profluxisse; nam proinde unaquaque utitur, ut et ipsius voluptatis natura fert, quae est multiplex, et causarum quas tractat, rerumque quas efficere vult ratio desiderat. [8] Taurus autem noster, quotiens facta mentio Epicuri erat, in ore atque in lingua habebat verba haec Hieroclis Stoici, viri sancti et gravis, ἡδονὴ τέλος, πόρνης δόγμα: οὐκ ἔστιν πρόνοια, οὐδὲ πόρνης δόγμα.