previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


IX

[9arg] Quis modus sit vertendi verba in Graecis sententiis; deque his Homeri versibus quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est.


QUANDO ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt [p. 176] enitendum ut omnia omnino verba in eum in quem dicta sunt modum vertamus. [2] Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi invita et recusantia violentius transferantur. [3] Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partim reliquit, alia expressit.

[4] Sicuti nuperrime, aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animadvertimus reliquisse Vergilium quod Graecum quidem mire quam suave est, verti autem neque debuit neque potuit. [5] Sed enim quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest quin iucundius lepidiusque sit:

βάλλει καὶ μάλοισι τὸν αἰπόλον κλεαρίστα
τὰς αἶγας παρελᾶντα καὶ ἁδύ τι ποππυλιάζει.
[6]
Malo me Galatea petit, lasciva puella,
Et fugit ad salices et se cupit ante videri.
[7] Illud quoque alio in loco animadvertimus caute omissum, quod est in Graeco versu dulcissimum
τίτυρ᾽, ἐμὶν τὸ καλὸν πεφιλημένε, βόσκε τὰς αἶγας
καὶ ποτὶ τὰν κράναν ἄγε, τίτυρε: καὶ τὸν ἐνόρχαν
τὸν λιβυκὸν κνάκωνα φυλάσσεο, μή τυ κορύξῃ.
[p. 178] Quo enim pacto diceret: [8] τὸ καλὸν πεφιλημένε, verba hercle non translaticia, sed cuiusdam nativae dulcedinis? [9] Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quodcaprumdixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellavit— [10] auctore enim M. Varrone is demum Latinecaperdicitur, qui excastratus est: — [11]
Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas
Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.

[12] Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque veteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere, nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero vertisse quam versus hos amoenissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit:

οἵη δ᾽ ῎αρτεμις εἶσι κατ᾽ οὔρεος ἰοχέαιρα,
῍η κατὰ τηύ:γετον περιμήκετον ᾿ερύμανθον
τερπομένη κάπροισι καὶ ὠκείῃς ἐλάφοισιν:
τῇ δέ θ᾽ ἅμα νύμφαι, κοῦραι διὸς αἰγιόχοιο,
᾿αγρονόμοι παίζουσι: γέγηθε δέ τε φρένα λητώ:
πασάων δ᾽ ὕπερ γε κάρη ἔχει ἠδὲ μέτωπα,
῾ρεῖα δ᾽ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι,
[p. 180] [13]
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
Exercet Diana choros, quam mille secutae
Hinc atque hinc glomerantur Oriades. Illa pharetram
Fert humero gradiensque deas supereminet omnis.
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus.
[14] Primum omnium id visum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem virgo Nausicaa, ludibunda inter familiares puellas in locis solis, recte atque commode confertur cum Diana venante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conveniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, “instans operi,” sicut ipse ait, “regnisque futuris,” nihil eius similitudinis capere possit, quae lusibus atque venatibus Dianae congruat; [15] tum postea, quod Homerus studia atque oblectamenta in venando Dianae honeste aperteque dicit, Vergilius autem, cum de venatu deae nihil dixisset, pharetram tantum facit eam ferre in humero, tamquam sit onus et sarcina; atque illud impense Probum esse demiratum in Vergilio dicebant, quod Homerica quidem λητώ gaudium gaudeat genuinum et intimum atque in ipso penetrali cordis et animae vigens, siquidem non aliud est: γέγηθε δέ τε φρένα λητώ, ipse autem, imitari ea volens, gaudia fecerit pigra et levia et cunctantia et quasi in summo pectore supernantia: [16] nescire enim sese, quid significaret aliud [p. 182]pertemptant”; praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium videri omisisse, quod hunc Homeri versum exigue secutus sït:
῾ρεῖα δ᾽ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι,
[17] quando nulla maior cumulatiorque pulcritudinis laus dici potuerit, quam quod una inter omnis pulcras excelleret, una facile et ex omnibus nosceretur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (4 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • W. Walter Merry, James Riddell, D. B. Monro, Commentary on the Odyssey (1886), 6.102
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: