previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIII

[13arg] Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocantis pugnam depinxit.


TITUS MANLIUS summo loco natus adprimeque nobilis fuit. [2] Ei Manlio cognomentum factum est Torquatus. [3] Causam cognomenti fuisse accepimus torquis ex auro induvias, quam ex hoste quem occiderat detractam induit. [4] Sed quis hostis et quid genus, quam formidandae vastitatis et quantum insolens provocator et cuimodi fuerit pugna decertatum, Q. Claudius primo Annalium purissime atque inlustrissime simplicique et incompta orationis antiquae suavitate descripsit. [5] Quem locum ex eo libro philosophus Favorinus cum legeret, non minoribus quati adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat, quam si ipse coram depugnantes eos spectaret.

[6] Verba Q. Claudi, quibus pugna ista depicta est, adscripsi: [7] “Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit, qui et viribus et magnitudine et adulescentia simulque virtute ceteris antistabat. [8] Is maxime proelio commoto atque utrisque summo studio pugnantibus, manu significare coepit utrisque, quiescerent. [9] Pugnae facta pausa est. [10] Extemplo silentio facto cum voce maxima conclamat, [p. 196] si quis secum depugnare vellet, uti prodiret. [11] Nemo audebat propter magnitudinem atque inmanitatem facies. 1 [12] Deinde Gallus inridere coepit atque linguam exertare. [13] Id subito perdolitum est cuidam Tito Manlio, summo genere gnato, tantum flagitium civitati adcidere, e tanto exercitu neminem prodire. [14] Is, ut dico, 2 processit neque passus est virtutem Romanam ab Gallo turpiter spoliari. 3 Scuto pedestri et gladio Hispanico cinctus contra Gallum constitit. [15] Metu magno ea congressio in ipso ponti, utroque exercitu inspectante, facta est. [16] Ita, ut ante dixi, constiterunt: Gallus sua disciplina scuto proiecto cunctabundus; 4 Manlius, animo magis quam arte confisus, scuto scutum percussit atque statum Galli conturbavit. [17] Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit; eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit; deinde continuo umerum dextrum eodem successu 5 incidit neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum in ictu haberet. [18] Ubi eum evertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit. [19] Quo ex facto ipse posterique eius Torquati sunt cognominati.”

[20] Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia [p. 198]Manlianadicta sunt, quoniam postea bello adversum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, . . interdicto, hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.

1 On this form of the genitive see ix. 14.

2 ilico, Mommsen; iudico, X1.

3 spurcari, Damsté.

4 cunctabundus, π; cantabundus, ς; cautabundus, reliqui codd.

5 successu, Damsté cf. successit above; conisu, Mommsen; concessu, ω; concussu,ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GLA´DIUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PU´GIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TORQUES
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: