previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


II

[2arg] Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.


AD Herodem Atticum, consularem virum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem, [p. 156] adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit aes sibi dari εἰς ἄρτους. [2] Tum Herodes interrogat quisnam esset. [3] Atque ille, vultu sonituque vocis obiurgatorio, philosophum sese esse dicit et mirari quoque addit cur quaerendum putasset quod videret. [4] “Video,” inquit Herodes, “barbam et pallium, philosophum nondum video. [5] Quaeso autem te, cum bona venia dicas mihi quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus?” [6] Interim aliquot ex his qui cum Herode erant erraticum esse hominem dicere et nulli 1 rei incolamque esse sordentium ganearum, nisi accipiat quod petat 2 convicio turpi solitum incessere; atque ibi HerodesDemus,” inquit, “huic aliquid aeris, cuicuimodi est, [7] tamquam homines, non tamquam homini,” et iussit dari pretium panis triginta dierum.

[8] Tum nos aspiciens qui eum sectabamur, “Musonius,” inquit, “aeruscanti cuipiam id genus et philosophum sese ostentanti dari iussit mille nummum, et cum plerique dicerent nebulonem esse hominem malum et malitiosum et nulla re bona dignum, tum Musonium subridentem dixisse aiunt: ἄξιος οὖν ἐστὶν ἀργυρίον. [9] Sed hoc potius,” inquit, “dolori mihi et aegritudini est, quod istiusmodi animalia spurca atque probra nomen usurpant sanctissimum et philosophi appellantur. [10] Maiores autem mei Athenienses nomina iuvenum [p. 158] fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam servis indere liceret decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae devota servili contagio pollui. [11] Cur ergo nos patimur nomen philosophiae inlustrissimum in hominibus deterrimis exsordescere? Simili autem,” inquit, “exemplo ex contraria specie antiquos Romanorum audio praenomina patriciorum quorundam male de republica meritorum et ob eam causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio inderentur, ut vocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis viderentur.”

1 nullius, BQ2.

2 petat or petierit, Skutsch; petit, MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: