This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:







Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20] quidem fortunam fratris, sed causam adgrauare. BUTEONIS colorem non probabat Latro: praestitisse se dixit exiguum, tantum quo spiritum posset producere; et cum descripsisset pallorem eius ac maciem adiecit: apparet illum ab inimicis ali. Hunc colorem cum improbaret Lateo hac sententia usus est: non est, inquit, abdicato quicquam ex gloria criminis sui detrahendum. HISPANVS hunc colorem uenustius; nam et miserationi eius qui non benignissime alitur adiecit aliquid et pietati suae nihil detraxit: quomodo autem, inquit, illum alo? exiguos furtiue cibos mitto et si quid de mensa mea detrahere potui famelico seni porrigo. Non credis, qui scis quomodo te aluerim?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.