This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:




Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] Contra ait: ille seruos alii emptori potest esse, Atheniensi non. Quid enim si Atheniensem a Philippo emisses ? atqui sciebas Olynthios coniunctos nobis esse foedere. Vt scias, inquit, seruos fuisse, decretum postea factum est Atheniensium, quo iuberentur et liberi et ciues esse. quare hoc illis ius, si iam habebant, dabatur? Deinde: an decreto hoc non contineatur ut liberi fiant, sed ut [p. 509] esse liberi iudicentur. Hoc censuimus, Olynthios ciues nostros esse: ita et ille ciuis noster fuit. Non, inquit; nam decretum in futurum factum est. num in praeteritum uis hoc fieri ius ? num quisquis Olynthium seruum habuit, accusabitur, quod ciuem in sua seruitute tenuerit? si quis tunc inter necessaria seruilium officiorum ministeria percussit aut cecidit, iniuriarum accusabitur? atqui quantum ad ius attinet, nihil interest occiderit an ceciderit; nam aut nec caedere licuit aut occidere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.