This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:





Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14] uerum est, sed nec mater eius potuisset. SILO a parte patris comparationem fecit inter se matris et filiae, et totam hac figura declamauit: non sum, inquit, uobis dicturus, qualis debeat esse uenefica. operam perdam si coepero describere debere esse aetate prouectam, usu exercitatam, inuisam uiro, quae possit etiam filiam occidere. superuacuum est uti pluribus uerbis; in hac ipsa causa habemus ueneficae exemplar. comparemus inter se duas reas; nec est quo quaeratis aliquem qui cognitionem uestram per omnis comparationis partis ducat; ego uobis dicam quomodo illam accusauerim. ego illi obieci anteactam uitam: uos huic potestis obicere?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.