This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:







Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[22] Hoc genus sensus memini quendam praetorium dicere, cum declamaret controuersiam de illa quae egit cum uiro malae tractationis, quod uirgo esset, et damnauit; postea petiit sacerdotium. Nouimus, inquit, istam maritorum abstinentiam qui, etiamsi primam uirginibus timidis remisere noctem, uicinis tamen locis ludunt. Audiebat illum SCAVRVS, non tantum disertissimus homo sed uenustissimus, qui nullius umquam inpunitam stultitiam transire 1 Passurus erat. statim Ouidianum illud: ‘inepta loci,’ [p. 93] et ille excidit nec ultra dixit. Hoc autem uitium aiebat Scaurus a Graecis declamatoribus tractum, qui nihil non et permiserint sibi et inpetrauerint.
1 Priap. II 8
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.