This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:





Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10] Multis conpositio belle sonantis sententiae imposuit; itaque memini Latronem PORCIVM, ut exprobraret hanc audiendi scolasticis neglegentiam, maxime quia TRIARIVS conpositione uerborum belle cadentium multos scolasticos delectabat, omnes decipiebat, in quadam controuersia, cum magna quasi ui fluerent et concitata, sic locum conclusisse: inter sepulcra monumenta sunt; et cum scolastici maximo clamore laudarent, inuectus est in eos ut debuit et hoc effecit, ut in reliquum etiam quae bene dicta erant tardius laudarent, dum insidias uerentur. GLYCON dixit: [p. 334] Παράθει, μῆτερ, ἐπιλαβοῦ τέκνου: ταλαίπωρε οὐδὲ βλέπεις ὃν κρατήσῃς. εἴ μέ, φησιν, οὐ τρέφεις, ἐπίμεινον, ἵνα θάψῃς. HYBREAS in hac controuersia dixit: Τέκνον, κᾁν με φεύγῃς, καταληψομαί σε ἐπαιτοῦσα. Hoc quibusdam corruptum uidebatur, ROMANIVS tamen ...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.