This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:




Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] corporis mala. Facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animaduertere quanta et quam non contenta cetera materia saeuitia est! Di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt quo ingenia desierant! Eius qui hanc in scripta Labieni sententiam dixerat postea uiuentis adhuc scripta conbusta sunt; iam non malo exemplo [p. 463] quia suo. Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo uoluit, sed in monimenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, ueritus scilicet ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori negaretur: non finiuit tantum se ipse, sed etiam sepeliuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.